- DESULTORES
- DESULTORESGr. μεταβάται, dicti olim qui ex equo in equum transiliebant, non sine arte: Origo a barbaris gentibus, quibus in bellis equorum mutatio probata, ut uno equo fesso aut sudante in alium siccum validumque celeriter transite possent. Tales Scythas fuisse, docet Amm. Marcell. l. 22. Indos Herod. l. 7. Numidas Strab. et ante illum Liv. l. 23. c. 29. ubi nec omnes Numidae, inquit, in dextro locati corum, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transsultare mos erat. Usus eorum apud Romanos in cumlibus et Circensibus stadiis, ubi non quadrigae solum, sed et Desultores, qui uno tanrum equo uterentur, certate solebant. Liv. Dec. 5. l. 4. Semel quadrigis, semel desultorio misso. Horum officium descripsit Hyginus l. de fabulis c. 80. Unde etiam Romani servant instituta, cum Desultorem mittunt: Unus duos equos habet, pilcum in capite, ex equo in equum transilit: cui suffragatur Isid. l. 18. c. 39. Desultor, cum ad finem cursus venisset, desiliebat, et ex equo in equum transiliebat. Vide quoque Suet. in Caesare c. 29. Varron. de Re Rust. l. 2. c. 7. Cic. Orat. pro L. Muraena etc. Manil. Astronomic. l. 5.Nec non alterno Desultor sidere dorsoQuadrupedum et stabiles poterit desigere plantas,Per quos vadit equos, ludet per terga volantum,Aut solo vectatur equo, nunc arma movebit.Nunc licet in longo, per cursus, praemia Circo,Quidquid de tali studio formatur, habebit.Propert. l. 4. eleg. 2. v. 35.Est etiam aurgiae species Vertumnus, et eiusTraicit alterno qui leve pondus equo.Graece ἵππον κέλητα ἐλαύνειν, equum desultorium agitare dicuunt, Interpreti Artemidori Oneirocritic. l. 1. qua de re vide supra in voce Celes; item infra in voce Pararius, it. Singulator, et ubi de Sarmatico Ludo. Eorundem, ut et gladiatorum, porro in funebribus ludis usus erat. Fest. Pomp. l. 17. Simpludiaria funera sunt, quibus adhibehantur D. T. ludi corbitoresque quidam ea dixêrunt esse, quibus neutrum genus interesset ludorum. Nam Indictiva sunt, quibus adhibebantur non ludi modo, sed etiam Desultores, quae sunt amplissima etc. Neque vero binos solum, sed et quaternos et senos transire aut transilire nonnumquam dicebantur, ut de Teutobocho legimus, apud Flor. Hom. Desultoris meminit, qui quaternos transiliret. Il. δ. quod difficile admodum esse, notat Eustath. Hinc Vertumnus, a vertendis alternandisqueve equis, Propertio istiusmodi Desultor dictus est, ut vidimus. In quo equevestri lduo, quia Sarmatae praecellebant, Sarmatici nomen accepisse videtur, ut notat Salmas. ad Vopiscum in Carino; ubi de Desultoribus quoque, qui in Circo olim exhibebantur, ut missus nuntiarent, varia addit ex Cassiod. Variar. l. 3. Ep. 51. Hygin. Isid. Aliis. Hinc Desultorium ingenium Prov. pro inconstanti et in horas mutabili. Vide Thom. Dempst. Paralipomena in Rosini l. 5. Antiqq. Rom. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.